THE TALLIS SCHOLARS GAUDE GLORIOSA LYRICS

phone Send "Gaude gloriosa" Ringtone to your Cell phone
Gaude gloriosa Dei mater,
Virgo Maria vere honorificanda,
quae a Domino in gloria super coelos
exaltata: adepta es thronum.

Gaude, Virgo Maria, cui angelicae turmae
dulces in coelis resonant laudes:
iam enim laetaris visione Regis
cui omni serviunt.

Gaude, concivis, in coelis sanctorum,
quae Christum in utero
illaesa portasti:
igitur Dei mater
digne apellaris.

Gaude, flos florum speciosissima,
virga iuris, forma morum,
fessi cura,
pes labentis,
mundi lux, et peccatorum refugium.

Gaude, Virgo Maria, quam dignam laude
celebrat ecclesia,
quae Christi dictrinis illustrata te
matrem glorificat.

Gaude, Virgo Maria,
quae corpore et anima
ad summum provecta es palacium:
et, ut auxiliatrix et interventrix pro nobis
miserrimis peccatoribus, supplicamus.

Gaude, Maria, intercessorum
adiutrix et damnandorum
salvatrix celebranda.
Gaude, Sancta Virgo Maria,
cuius prole omnes salvamur
a perpetuis inferorum supliciis
et a potestate diabolica liberati.

Gaude, Virgo Maria, Christi benedicta mater,
vena misericordiae et gratiae:
cui supplicamus ut nobis pie clamantibus
attendas, itaque tuo in nomine mereamur
adesse coelorum regnum. Amen.

phone Send "Gaude gloriosa" Ringtone to your Cell phone
Triumphs Kingdom คืนนี้ขอหอม (Kiss you tonight) Lyrics | www.JustSomeLyrics.com | Craig David Craig David - I'm Sorry (I Do Lyrics

The Tallis Scholars Gaude gloriosa lyrics are property and copyright of it's owners. Lyrics are provided for educational purposes only.