Lamia Ad Mortem Festinamus Lyrics

Ad mortem festinamus peccare desistamus.

Scribere proposui de contemptu mundano
ut degentes seculi non mulcentur in vano.
Iam est hora surgere a sompno mortis pravo.
Iam est hora surgere a sompno mortis pravo.

Ad mortem festinamus peccare desistamus.

Vita brevis breviter in brevi finietur
mors venit velociter quae neminem veretur.
Omnia mors perimit et nulli miseretur.
Omnia mors perimit et nulli miseretur.

Ad mortem festinamus peccare desistamus.

Ni conversus fueris et sicut puer factus
et vitam mutaveris in meliores actus
intrare non poteris regnum Dei beatus.
intrare non poteris regnum Dei beatus.

Ad mortem festinamus peccare desistamus.

Tuba c__ sonuerit dies erit extrema
et iudex advenerit vocabit sempiterna
electos in patria prescitos ad inferna.
electos in patria prescitos ad inferna.

Ad mortem festinamus peccare desistamus.

Quam felices fuerint qui c__ Christo regnabunt
facie ad faciem sic eum adspectabunt
Sanctus Dominus Sabaoth conclamabunt.
Sanctus Dominus Sabaoth conclamabunt.

Ad mortem festinamus peccare desistamus.

Et quam tristes fuerint qui eterne peribunt
pene non deficient nec propter has obibunt.
Heu heu miseri numquam inde exibunt.
Heu heu miseri numquam inde exibunt.

Ad mortem festinamus peccare desistamus.

Cuncti reges seculi et in mundo magnates
advertant et clerici omnesque potestates
fiant velut parvuli dimitant vanitates.

Ad mortem festinamus peccare desistamus.

Heu fratres karissimi si digne contemplemus
passionem Domini amara et si flemus
ut pupillam oculi servabit ne peccemus.
ut pupillam oculi servabit ne peccemus.

Ad mortem festinamus peccare desistamus.

Alma Virgo virginum in celis coronata
apud tuum filium sis nobis advocata
Et post hoc exilium occurens mediata.
Et post hoc exilium occurens mediata.

Ad mortem festinamus peccare desistamus.

Vila cadaver eris cur non peccare vereris.
Cur intumescere quearis.
Ut quid peccuniam quearis.
Quid vestes pomposas geris.
Ut quid honores quearis.
Cur non paenitens confiteris.

Contra proximum non laeteris.

Ad mortem festinamus peccare desistamus.

See also:

64
64.53
Pepe Cibrian y Angel Mahler Soñar Hasta Enloquecer Lyrics
Tim Burgess I Believe in the Spirit Lyrics