Andreas Meszaros Rosarii Mariani Preces Lyrics

Preces Recitationis Rosarii Mariani Sive Beatae Mariae Virginis Coronae:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae, et in Jesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus; descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra; panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. (Quia tuum est regnum et potestas et gloria in saecula). Amen.

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus; Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

O mi Jesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Salve Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exsules filii Hevae. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte, et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. Amen.

V. Ora pro nobis Sancta Dei Genetrix.

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Memorare, o piisima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua recurrentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia esse derelictum. Ego tali animatus confidentia ad te, Virgo Virginum, Mater, curro; ad te venio; coram te gemens peccator a__isto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere, sed audi propitia et exaudi. Amen.

Deus, cuius Unigenitus per vitam, mortem et resurrectionem suam nobis salutis aeternae praemia comparavit; concede quaesumus ut haec mysteria sacratissimo Beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod promittunt a__equamur. Per eundem Christum Dominum Nostrum, Amen.

See also:

106
106.74
London After Midnight Nothing's Sacred (Extended Club Mix) Lyrics
Jamie O'Neal Jaime O'Neal - Somebody's Hero Lyrics