estudiantes gaudeamus igitur, semana santa malaga Lyrics

Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus!
Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem
nos habebit humus.

Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere?
Abite ad superos, transite ad inferos,
ubi iam fuere!

Vita nostra brevis est, brevi finietur,
venit mors velociter, rapit nos atrociter,
nemini parcetur.

Vivat academia, vivant professores!
Vivat membrum quodlibet, vivant membra qualibet,
semper sint in flore!

Vivant omnes virgines, faciles, formosae!
Vivant et mulieres, tenerae, amabiles
bonae laboriosae!

Vivat et res publica et qui illam regit!
Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas,
quae nos hic protegit!

Pereat tristitia, pereant osores!
Pereat diabolus, quivis antiburschius,
atque irrisores!

See also:

115
115.23
stevens Father and Son Lyrics
19-DMX Slippin Lyrics