gaudeamus Lyrics

Gaudeamus igitur,
iuvenes dum sumus;
Post iucundam iuventutem,
post molestam senectutem
nos habebit humus.

Ubi sunt, qui ante nos
in mundo fuere?
Transiere ad superos,
adiere ad inferos
ubi iam fuere.

Vita nostra brevis est,
brevi finietur.
Venit mors velociter,
rapit nos atrociter,
nemini parcetur.

Vivat academia,
vivant professores,
vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet,
semper sint in flore!

Vivant omnes virgines
faciles, famosae!
Vivant et mulieres,
tenerae, amabiles,
bonae, laboriosae!

Vivat et res publica,
Et qui illam regit,
vivat nostra civitas,
maecenatum caritas,
quae nos hic protegit!

Pereat tristitia,
pereant osores,
pereat diabolus,
quivis antiburschius
atque irrisores!

See also:

23
23.62
MC Solaar Relations Humaines Lyrics
Puff Daddy feat Notorius BIG VICTORY Lyrics