Philippe de Vitry Vos quid admiramini / Gratissima Virginis / Gaude gloriosa; 14th Century Lyrics
            TRIPLUM
        
            Vos, quid admiramini.
            virgines, si virgini
            pre ceteris eligende
            dignati fuerimus
            nubere? dum nupsimus
            tamquam valde diligende:
        
            Ista pulcra spetie.
            humilis manerie
            ac opere virtuosa;
            turpis vestrum altera.
            ausu numis aspera.
            necnon virtutes exosa.
        
            Ista lux, vos nubila
            ista velox aquila.
            vos, colubres gradientes!
            Ista super ethera
            regnat, vos in misera
            valle languetis egentes.
        
            Ista virgo regia
            dulcis est amasia.
            mea sponsaque pia;
            rex ego sum, hec regina!
            Quid tanta referimus? -
            nos qui cuncta novimus
            dignam preelegimus
            et ut rosam hanc pre spina.
        
            Surgite vos igitur
            (quia tempus labitur
            et mors nos persequitur) -
            huic servite, hanc vocate!
            quod si neglixeritis.
            illam non videbitis
            gloriam quam cupitis.
            vos eya properate!
        
See also:
JustSomeLyrics
58
58.122
BACKSTREET BOYS Let's Have A Party [1996] Lyrics
Fernando Delgadillo El belico alergico Lyrics